- VASSUS et VASSALLUS
- VASSUS, et VASSALLUSvoces synonymae. Et quidem Vassi primitus dicti, quos Familiares sequens appellavit aetas, h. e. domestici, qui ex Regia aut alicuius Principis familia erant, inde Vassi Regales et Dominici appellati; quorum dignitas magna fuit, ut qui post Episcopos, Abbates et Comites statim nominantur, in Capitul. Caroli Calvi A. C. 877. c. 1. et iniuriâ affecti, pari cum Missis Dominicis poenâ, vindicabantur, l. Longob. l. 1. tit. 13. §. 3. Ita autem ex Familia Regia erant, ut fide et sacramentô Principi obstricti essent, hinc drudis, i. e. Fidelibus, iunguntur, in Capitul. tit. 23. c. 4. atque a Germanico vassen, quod est obligare seu vincire, nonnullis dicti videntur. Mittebantur ii nonnumquam extra ordinem a Principe in provincias, ut Comitibus adessent in iustitia administranda, et cum eis ius dicerent, aliaque Rei publicae negotia exsequerentur, l. Longob. l. 2. tit. 2. §. 2. quô casu respectu Comitum id erant, quod Capellani minores respectu Episcoporum Abbatumque, uti docet Walafridus Strabo, de Reb. Eccl. c. 31. Iisdem marcharum custodia interdum tradita, ut est in Capitulis Caroli M. l. 4. c. 4. Ad cuiusmodi ministeria cum pergebant, vel in iis consistebant, quemadmodum Missi Dominici et Comites, accipiebant coniectum, quô nomine appellabatur mediô aevô contributio seu summa pecuniae a populo in unum collata, quae Missis Regiis exsolvi ad itinerum victusque impensas sarciendas solebat. Etiam Beneficia, quae a Principe in provinciis iis quandoque dabantur, Ibid. Subscribebant porro Chartis Dominorum suorum, adiectâ hac ipsâ Vassalli dignitate: erantque in maiores et minores divisi etc. Quodsi criminis aut alterius delicti incusarentur, non ipsi, sed meliores eorum homines iuramentum persolvebant, uti habetur in Capitulis Karolomanni Regis tit. 2. c. 4. et 11. quem honorem condignum vocant Vassis habendum Capitula Caroli M. l. 2. c. 24. Postmodum Vassorum seu Vassallorum, ut Cataneorum seu Capitaneorum, sub postremis Imperatorib. Alemannicis, introductus fuit Ordo honorarius, qui etiam ad posteros, nulli licet loco aut gubernationi addictus, transmitteretur; uti colligere est ex Charta Conradi Burgund. Regis A. C. 944. apud Guichenonum. Imo et Vassos VAssallosque creatos ab Imperatorib. interdum etiam ipsosmet Augustos aliis Nobilibus eosdem creandi ius impertiisse, liquet ex Bulla Caroli IV. Imperatoris A. C. 1355. quâ Milano de Beccharia civi Papiensi, Notarios et Tabelliones creandi, illegitimos Natalibus restituendi, et Vassallos faciendi quoscumque sponte volentes, Principibus duntaxat, Ducibus, Comitibus, Baronibusque exceptis, facultatem concedit etc. Hinc Vassaticum, fides a Vasso Principi praestari solita, idem quod Hominium. Item praeclarum in proeliis facinus: forte quod Vassi seu Vassalli essent viri militares, et iidem, qui postmodum Milites simpliciter dicti. Quam in rem vide plura, apud Car. du Fresne, Glossar. It. Vavassor, de quo infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.